Trouvé 101 Résultats pour: Quidquid
Quæ respondit: Quidquid præceperis, faciam. (Liber Ruth 3, 5)
Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. (Liber Ruth 3, 11)
Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. (Liber I Samuelis 15, 9)
Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris. (Liber I Samuelis 21, 3)
sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chamaam: ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur. (Liber II Samuelis 19, 37)
Dixit itaque ei rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit: et omne quod petieris a me, impetrabis. (Liber II Samuelis 19, 38)
exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas, (Liber II Paralipomenon 31, 16)
Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. (Liber II Paralipomenon 36, 19)
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ. (Liber Iudith 12, 14)
Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositæ de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant. (Liber Esther 2, 13)
necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat. (Liber Esther 2, 20)
Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur. (Liber Esther 13, 10)