Trouvé 761 Résultats pour: Quid
Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 6)
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 21)
Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 22)
Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 32)
et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 16)
Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 28)
Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 40)
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 17)
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 18)
dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)
Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 17)
Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 19)
