Trouvé 761 Résultats pour: Quid
Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi. (Liber I Samuelis 16, 3)
Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? (Liber I Samuelis 17, 26)
Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? (Liber I Samuelis 17, 29)
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? (Liber I Samuelis 18, 8)
Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam? (Liber I Samuelis 20, 1)
Responditque David ad Jonathan: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me? (Liber I Samuelis 20, 10)
Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? (Liber I Samuelis 20, 32)
et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant. (Liber I Samuelis 20, 39)
Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris. (Liber I Samuelis 21, 3)
Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. (Liber I Samuelis 22, 3)
Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui. (Liber I Samuelis 25, 17)
Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea? (Liber I Samuelis 26, 18)