Trouvé 2426 Résultats pour: Quia
Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)
Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? (Evangelium secundum Ioannem 19, 10)
Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine. (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)
Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)
nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. (Evangelium secundum Ioannem 20, 9)
Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)
Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est. (Evangelium secundum Ioannem 20, 14)
Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)