Mosaico decorativo

Trouvé 2426 Résultats pour: Quia

  • Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 2)

  • Non est obscura contritio tua ; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper? (Prophetia Nahum 3, 19)

  • Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium ; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. (Prophetia Habacuc 1, 4)

  • Aspicite in gentibus, et videte ; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. (Prophetia Habacuc 1, 5)

  • Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua. (Prophetia Habacuc 1, 6)

  • Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. (Prophetia Habacuc 1, 16)

  • Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. (Prophetia Habacuc 2, 3)

  • Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea. (Prophetia Habacuc 2, 8)

  • Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit. (Prophetia Habacuc 2, 11)

  • Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea. (Prophetia Habacuc 2, 17)

  • Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta. (Prophetia Habacuc 2, 18)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina