Trouvé 2426 Résultats pour: Quia
Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)
Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. (Prophetia Osee 11, 10)
Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. (Prophetia Osee 13, 15)
Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. (Prophetia Osee 14, 4)
Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. (Prophetia Osee 14, 5)
Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)
Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. (Prophetia Ioel 1, 11)
Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)
A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. (Prophetia Ioel 1, 15)
Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)
Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. (Prophetia Ioel 1, 19)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)