Trouvé 5029 Résultats pour: Pugna autem Josaphat

  • Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)

  • Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: (Epistula Iacobi 1, 6)

  • Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: (Epistula Iacobi 1, 9)

  • dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ; (Epistula Iacobi 1, 10)

  • Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)

  • Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. (Epistula Iacobi 1, 19)

  • Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)

  • Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)

  • Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)

  • Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, (Epistula Iacobi 2, 2)

  • et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum: (Epistula Iacobi 2, 3)

  • vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? (Epistula Iacobi 2, 6)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina