Trouvé 4987 Résultats pour: Pugna Autem Asor
Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. (Epistula II ad Timotheum 4, 13)
Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. (Epistula II ad Timotheum 4, 17)
Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. (Epistula II ad Timotheum 4, 20)
Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est (Epistula ad Titum 1, 1)
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei: (Epistula ad Titum 1, 3)
Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. (Epistula ad Titum 1, 15)
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)
Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam: (Epistula ad Titum 2, 1)
Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, (Epistula ad Titum 3, 4)
Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. (Epistula ad Titum 3, 9)
Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. (Epistula ad Titum 3, 14)
propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: (Epistulam ad Philemonem 1, 9)