Trouvé 4987 Résultats pour: Pugna Autem Asor
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, (Epistula ad Galatas 5, 22)
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Epistula ad Galatas 5, 24)
Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. (Epistula ad Galatas 6, 4)
Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. (Epistula ad Galatas 6, 6)
Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. (Epistula ad Galatas 6, 8)
Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. (Epistula ad Galatas 6, 9)
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (Epistula ad Galatas 6, 10)
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)
Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: (Epistula ad Ephesios 3, 20)
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Epistula ad Ephesios 4, 7)