Trouvé 1079 Résultats pour: Prophetia Moab contra Moab et castra Elisaeum

  • Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. (Liber Exodus 16, 8)

  • Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. (Liber Exodus 16, 13)

  • Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses. (Liber Exodus 16, 20)

  • Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ? (Liber Exodus 17, 2)

  • Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ? (Liber Exodus 17, 3)

  • Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. (Liber Exodus 17, 8)

  • Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. (Liber Exodus 17, 9)

  • Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. (Liber Exodus 17, 10)

  • Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem. (Liber Exodus 17, 16)

  • Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos. (Liber Exodus 18, 11)

  • Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. (Liber Exodus 20, 16)

  • Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. (Liber Exodus 23, 29)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina