Trouvé 1196 Résultats pour: Promissionem Promissa Terra
producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, (Liber Psalmorum 103, 14)
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua. (Liber Psalmorum 103, 24)
Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 103, 35)
Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus. (Liber Psalmorum 104, 7)
Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. (Liber Psalmorum 104, 23)
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. (Liber Psalmorum 104, 27)
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. (Liber Psalmorum 104, 30)
Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. (Liber Psalmorum 104, 32)
et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum. (Liber Psalmorum 104, 35)
Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. (Liber Psalmorum 104, 36)
Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. (Liber Psalmorum 105, 17)
mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. (Liber Psalmorum 105, 22)