Mosaico decorativo

Trouvé 4831 Résultats pour: Pro

  • Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. (Liber Numeri 9, 22)

  • Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)

  • Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. (Liber Numeri 10, 5)

  • In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. (Liber Numeri 10, 6)

  • profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. (Liber Numeri 10, 12)

  • Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. (Liber Numeri 10, 18)

  • Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. (Liber Numeri 10, 21)

  • Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 10, 25)

  • Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur. (Liber Numeri 10, 28)

  • Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. (Liber Numeri 10, 29)

  • Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)

  • Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. (Liber Numeri 11, 1)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina