Trouvé 4831 Résultats pour: Pro
Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. (Epistula ad Hebraeos 2, 1)
Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)
Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)
Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: (Epistula ad Hebraeos 2, 11)
Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. (Epistula ad Hebraeos 2, 17)
Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, (Epistula ad Hebraeos 3, 7)
ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea (Epistula ad Hebraeos 3, 9)
quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, (Epistula ad Hebraeos 3, 10)
Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. (Epistula ad Hebraeos 3, 16)
Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? (Epistula ad Hebraeos 3, 17)
Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. (Epistula ad Hebraeos 3, 19)
Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. (Epistula ad Hebraeos 4, 2)
