Trouvé 4831 Résultats pour: Pro
Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 2)
Hæc dicit Dominus Deus: Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident ! (Prophetia Ezechielis 13, 3)
Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant. (Prophetia Ezechielis 13, 4)
Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 5)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 8)
Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus: (Prophetia Ezechielis 13, 9)
Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem. (Prophetia Ezechielis 13, 11)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem. (Prophetia Ezechielis 13, 13)
prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 16)
Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, (Prophetia Ezechielis 13, 17)
Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. (Prophetia Ezechielis 13, 19)
Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum. (Prophetia Ezechielis 13, 20)