Mosaico decorativo

Trouvé 4831 Résultats pour: Pro

  • Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. (Liber Sapientiae 7, 10)

  • Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. (Liber Sapientiae 7, 14)

  • Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. (Liber Sapientiae 7, 21)

  • humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. (Liber Sapientiae 7, 23)

  • Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. (Liber Sapientiae 7, 24)

  • Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)

  • Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. (Liber Sapientiae 8, 9)

  • Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; (Liber Sapientiae 8, 10)

  • da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis: (Liber Sapientiae 9, 4)

  • Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ; (Liber Sapientiae 9, 14)

  • Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore: quæ autem in cælis sunt, quis investigabit? (Liber Sapientiae 9, 16)

  • Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina