Trouvé 4831 Résultats pour: Pro
Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? (Liber Psalmorum 73, 10)
Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. (Liber Psalmorum 73, 18)
Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. (Liber Psalmorum 73, 22)
In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. (Liber Psalmorum 76, 1)
Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? (Liber Psalmorum 76, 8)
Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio. (Liber Psalmorum 77, 2)
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. (Liber Psalmorum 77, 38)
sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ; (Liber Psalmorum 77, 43)
In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt. (Liber Psalmorum 77, 58)
Et percussit inimicos suos in posteriora ; opprobrium sempiternum dedit illis. (Liber Psalmorum 77, 66)
Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. (Liber Psalmorum 78, 4)
Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 78, 9)