Trouvé 4831 Résultats pour: Pro
Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. (Liber Psalmorum 39, 10)
Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris. (Liber Psalmorum 39, 18)
Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. (Liber Psalmorum 40, 13)
et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. (Liber Psalmorum 41, 7)
Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? (Liber Psalmorum 41, 11)
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. (Liber Psalmorum 43, 14)
a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. (Liber Psalmorum 43, 17)
nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis. (Liber Psalmorum 43, 22)
Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 43, 26)
In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. (Liber Psalmorum 44, 1)
Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. (Liber Psalmorum 44, 3)
Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua. (Liber Psalmorum 44, 5)