Trouvé 182 Résultats pour: Princeps
Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. (Liber Numeri 10, 20)
Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 10, 22)
In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 10, 23)
Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 10, 25)
In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. (Liber Numeri 10, 26)
Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. (Liber Numeri 10, 27)
Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. (Liber Iosue 5, 14)
Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde, (Liber Iudicum 9, 30)
dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. (Liber Iudicum 11, 6)
Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps? (Liber Iudicum 11, 9)
Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. (Liber Iudicum 20, 18)
Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. (Liber I Samuelis 22, 2)