Trouvé 1195 Résultats pour: Pot
per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. (Liber Proverbiorum 8, 16)
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. (Liber Proverbiorum 13, 22)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)
Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. (Liber Proverbiorum 18, 18)
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. (Liber Proverbiorum 19, 6)
Quis potest dicere: Mundum est cor meum ; purus sum a peccato? (Liber Proverbiorum 20, 9)
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam. (Liber Proverbiorum 23, 2)
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. (Liber Proverbiorum 23, 5)
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: (Liber Proverbiorum 23, 20)
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. (Liber Proverbiorum 23, 21)
nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? (Liber Proverbiorum 23, 30)