Trouvé 547 Résultats pour: Populus
Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi. (Liber II Samuelis 16, 14)
Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)
Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël: et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)
Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum: cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. (Liber II Samuelis 17, 2)
Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet: unum enim virum tu quæris: et omnis populus erit in pace. (Liber II Samuelis 17, 3)
Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. (Liber II Samuelis 17, 10)
Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. (Liber II Samuelis 17, 16)
Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret: et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. (Liber II Samuelis 17, 22)
Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio. (Liber II Samuelis 18, 3)
Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni. (Liber II Samuelis 18, 4)
Et præcepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom. (Liber II Samuelis 18, 5)
Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est prælium in saltu Ephraim. (Liber II Samuelis 18, 6)
