Trouvé 406 Résultats pour: Populo
Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium. (Liber I Maccabaeorum 1, 14)
Secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo: et præposuit principes populo, qui hæc fieri cogerent. (Liber I Maccabaeorum 1, 53)
Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram: (Liber I Maccabaeorum 1, 55)
In virtute sua faciebant hæc populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus. (Liber I Maccabaeorum 1, 61)
Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis: (Liber I Maccabaeorum 1, 65)
hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Juda, et in Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 2, 6)
Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt. (Liber I Maccabaeorum 2, 16)
Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem: (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. (Liber I Maccabaeorum 3, 43)
Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. (Liber I Maccabaeorum 4, 58)
et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi. (Liber I Maccabaeorum 5, 2)
