Trouvé 72 Résultats pour: Pharaonis

  • Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. (Liber Genesis 12, 15)

  • Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum. (Liber Genesis 37, 36)

  • Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)

  • calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. (Liber Genesis 40, 11)

  • Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. (Liber Genesis 40, 20)

  • qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. (Liber Genesis 41, 35)

  • (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. (Liber Genesis 41, 46)

  • Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. (Liber Genesis 42, 15)

  • Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. (Liber Genesis 42, 16)

  • Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. (Liber Genesis 45, 2)

  • Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. (Liber Genesis 45, 8)

  • Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina