Trouvé 16 Résultats pour: Peste
Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël: quia gladio, fame et peste ruituri sunt. (Prophetia Ezechielis 6, 11)
Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 6, 12)
Hæc dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in præsidiis et speluncis sunt, peste morientur. (Prophetia Ezechielis 33, 27)
Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo. (Prophetia Ezechielis 38, 22)