Trouvé 1212 Résultats pour: Pater Et Filius
Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. (Liber Proverbiorum 15, 20)
Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur. (Liber Proverbiorum 17, 21)
Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)
Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. (Liber Proverbiorum 19, 13)
Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. (Liber Proverbiorum 23, 24)
Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. (Liber Proverbiorum 23, 25)
Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. (Liber Proverbiorum 29, 27)
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)
quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. (Liber Sapientiae 9, 5)
Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. (Liber Sapientiae 11, 11)
Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, (Liber Sapientiae 14, 3)