Trouvé 30 Résultats pour: Parvulos
Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. (Liber Genesis 33, 5)
Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. (Liber Genesis 33, 13)
Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. (Liber Genesis 33, 14)
parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. (Liber Genesis 34, 29)
Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. (Liber Genesis 50, 21)
Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ? (Liber Exodus 10, 10)
Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit. (Liber Numeri 14, 31)
Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: (Liber Numeri 31, 9)
Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: (Liber Numeri 32, 26)
Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos: (Liber Deuteronomii 3, 6)
Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum, (Liber Iudicum 18, 21)
Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. (Liber Iudicum 21, 10)