Trouvé 362 Résultats pour: Oro
Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. (Epistula ad Hebraeos 2, 7)
Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)
Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. (Epistula Iacobi 1, 12)
Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, (Epistula Iacobi 2, 15)
Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam. (Epistula I Petri 5, 4)
Salutant te filii sororis tuæ Electæ. (Epistula II Ioannis 1, 13)
Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. (Apocalypsis Ioannis 2, 10)
Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. (Apocalypsis Ioannis 3, 11)
Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ. (Apocalypsis Ioannis 4, 4)
procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: (Apocalypsis Ioannis 4, 10)
Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. (Apocalypsis Ioannis 6, 2)
Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium: et super capita earum tamquam coronæ similes auro: et facies earum tamquam facies hominum. (Apocalypsis Ioannis 9, 7)