Mosaico decorativo

Trouvé 16965 Résultats pour: Or

  • Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. (Liber Exodus 25, 27)

  • Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : (Liber Exodus 25, 33)

  • in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. (Liber Exodus 25, 34)

  • Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. (Liber Exodus 25, 38)

  • Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. (Liber Exodus 26, 1)

  • Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. (Liber Exodus 26, 2)

  • Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. (Liber Exodus 26, 3)

  • Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. (Liber Exodus 26, 4)

  • Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. (Liber Exodus 26, 5)

  • Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)

  • Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium. (Liber Exodus 26, 8)

  • E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. (Liber Exodus 26, 9)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina