Trouvé 16965 Résultats pour: Or
At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)
Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, (Liber Genesis 9, 24)
ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. (Liber Genesis 9, 25)
Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est. (Liber Genesis 9, 29)
Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)
Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. (Liber Genesis 10, 3)
Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, (Liber Genesis 10, 8)
et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. (Liber Genesis 10, 9)
et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. (Liber Genesis 10, 14)
et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, (Liber Genesis 10, 16)
et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. (Liber Genesis 10, 18)
Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10, 19)