Trouvé 16965 Résultats pour: Or
Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, (Liber Genesis 45, 27)
et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar. (Liber Genesis 45, 28)
Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. (Liber Genesis 46, 3)
Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)
Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)
Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. (Liber Genesis 46, 12)
Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)
Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. (Liber Genesis 46, 17)
Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin. (Liber Genesis 46, 19)
Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. (Liber Genesis 46, 21)
Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animæ, quatuordecim. (Liber Genesis 46, 22)
Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. (Liber Genesis 46, 26)