Mosaico decorativo

Trouvé 16965 Résultats pour: Or

  • Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 21)

  • Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 22)

  • Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 23)

  • Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. (Liber Deuteronomii 28, 1)

  • Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. (Liber Deuteronomii 28, 4)

  • Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ. (Liber Deuteronomii 28, 5)

  • Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)

  • Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi. (Liber Deuteronomii 28, 11)

  • Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies. (Liber Deuteronomii 28, 12)

  • Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ. (Liber Deuteronomii 28, 17)

  • Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. (Liber Deuteronomii 28, 18)

  • Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. (Liber Deuteronomii 28, 22)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina