Mosaico decorativo

Trouvé 16965 Résultats pour: Or

  • sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli. (Liber Deuteronomii 1, 38)

  • Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. (Liber Deuteronomii 1, 39)

  • ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. (Liber Deuteronomii 1, 42)

  • Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma. (Liber Deuteronomii 1, 44)

  • Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere. (Liber Deuteronomii 1, 45)

  • Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore. (Liber Deuteronomii 1, 46)

  • Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. (Liber Deuteronomii 2, 1)

  • et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. (Liber Deuteronomii 2, 4)

  • Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. (Liber Deuteronomii 2, 5)

  • Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. (Liber Deuteronomii 2, 9)

  • Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe, (Liber Deuteronomii 2, 10)

  • quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim. (Liber Deuteronomii 2, 11)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina