Trouvé 16965 Résultats pour: Or
Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum. (Liber Numeri 26, 57)
Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram: (Liber Numeri 26, 58)
qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum. (Liber Numeri 26, 59)
De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar: (Liber Numeri 26, 60)
quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. (Liber Numeri 26, 61)
Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho: (Liber Numeri 26, 63)
inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai: (Liber Numeri 26, 64)
prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. (Liber Numeri 26, 65)
Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: (Liber Numeri 27, 2)
Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. (Liber Numeri 27, 3)
Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. (Liber Numeri 27, 8)
Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. (Liber Numeri 27, 9)