Mosaico decorativo

Trouvé 16965 Résultats pour: Or

  • Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, (Liber Numeri 6, 6)

  • nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. (Liber Numeri 6, 7)

  • Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima. (Liber Numeri 6, 9)

  • Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo: (Liber Numeri 6, 11)

  • et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. (Liber Numeri 6, 12)

  • canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: (Liber Numeri 6, 15)

  • quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. (Liber Numeri 6, 16)

  • Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur. (Liber Numeri 6, 17)

  • Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum: (Liber Numeri 6, 18)

  • et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. (Liber Numeri 6, 19)

  • Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ. (Liber Numeri 6, 21)

  • obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, (Liber Numeri 7, 2)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina