Trouvé 16965 Résultats pour: Or
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. (Epistula ad Romanos 6, 5)
Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. (Epistula ad Romanos 6, 7)
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, (Epistula ad Romanos 6, 8)
scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. (Epistula ad Romanos 6, 9)
Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. (Epistula ad Romanos 6, 10)
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 11)
Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. (Epistula ad Romanos 6, 12)
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)
Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)
Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. (Epistula ad Romanos 6, 17)
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. (Epistula ad Romanos 6, 21)