Mosaico decorativo

Trouvé 16965 Résultats pour: Or

  • Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)

  • Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. (Liber Leviticus 19, 17)

  • Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)

  • Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19, 20)

  • orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. (Liber Leviticus 19, 22)

  • Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. (Liber Leviticus 19, 23)

  • Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. (Liber Leviticus 19, 24)

  • Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 28)

  • Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)

  • Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: (Liber Leviticus 19, 33)

  • Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum. (Liber Leviticus 20, 2)

  • ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina