Trouvé 16965 Résultats pour: Or
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. (Evangelium secundum Lucam 16, 28)
At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)
Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)
Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. (Evangelium secundum Lucam 17, 13)
Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. (Evangelium secundum Lucam 17, 18)
nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. (Evangelium secundum Lucam 17, 25)
edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. (Evangelium secundum Lucam 17, 27)
In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. (Evangelium secundum Lucam 17, 31)
Memores estote uxoris Lot. (Evangelium secundum Lucam 17, 32)