Mosaico decorativo

Trouvé 16965 Résultats pour: Or

  • Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. (Evangelium secundum Lucam 10, 13)

  • Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. (Evangelium secundum Lucam 10, 18)

  • Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. (Evangelium secundum Lucam 10, 19)

  • In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)

  • Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)

  • Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. (Evangelium secundum Lucam 10, 33)

  • Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? (Evangelium secundum Lucam 10, 36)

  • At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)

  • et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. (Evangelium secundum Lucam 10, 39)

  • Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)

  • porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. (Evangelium secundum Lucam 10, 42)

  • Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. (Evangelium secundum Lucam 11, 1)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina