Trouvé 16965 Résultats pour: Or
execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. (Liber Leviticus 11, 11)
et omne corvini generis in similitudinem suam, (Liber Leviticus 11, 15)
et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, (Liber Leviticus 11, 18)
Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. (Liber Leviticus 11, 20)
Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, (Liber Leviticus 11, 21)
Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: (Liber Leviticus 11, 23)
et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 24)
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. (Liber Leviticus 11, 25)
Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 27)
Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)
Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 31)
et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. (Liber Leviticus 11, 32)