Mosaico decorativo

Trouvé 16965 Résultats pour: Or

  • Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem ; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. (Prophetia Aggaei 2, 17)

  • Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 19)

  • Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit? ex die ista benedicam. (Prophetia Aggaei 2, 20)

  • Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens: Ego movebo cælum pariter et terram, (Prophetia Aggaei 2, 22)

  • et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium: et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui. (Prophetia Aggaei 2, 23)

  • In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 24)

  • Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes: Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 1, 4)

  • Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. (Prophetia Zachariae 1, 13)

  • et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)

  • Propterea hæc dicit Dominus: Revertar ad Jerusalem in misericordiis, et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem. (Prophetia Zachariae 1, 16)

  • Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua. (Prophetia Zachariae 1, 18)

  • Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc? Et dixit ad me: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem. (Prophetia Zachariae 1, 19)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina