Trouvé 16965 Résultats pour: Or
Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter. (Prophetia Osee 2, 18)
Et sponsabo te mihi in sempiternum ; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus. (Prophetia Osee 2, 19)
Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia. (Prophetia Osee 2, 23)
Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei. (Prophetia Osee 3, 2)
Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te. (Prophetia Osee 3, 3)
Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. (Prophetia Osee 4, 1)
Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)
Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. (Prophetia Osee 4, 7)
Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. (Prophetia Osee 4, 8)
Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. (Prophetia Osee 4, 10)
Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. (Prophetia Osee 4, 11)