Mosaico decorativo

Trouvé 761 Résultats pour: Omnis

  • Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)

  • Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)

  • Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra. (Liber Ieremiae 12, 4)

  • Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. (Liber Ieremiae 12, 11)

  • Dices ergo ad eos sermonem istum: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino? (Liber Ieremiae 13, 12)

  • Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta. (Liber Ieremiae 13, 19)

  • et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Juda, et omnis Juda, cunctique habitatores Jerusalem, qui ingredimini per portas istas. (Liber Ieremiae 17, 20)

  • ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum. (Liber Ieremiae 18, 16)

  • Et dices: Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus, (Liber Ieremiae 19, 3)

  • Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus. (Liber Ieremiae 19, 8)

  • Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 7)

  • Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur. (Liber Ieremiae 26, 8)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina