Trouvé 605 Résultats pour: Omnibus
Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos. (Liber II Maccabaeorum 10, 8)
promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. (Liber II Maccabaeorum 11, 14)
Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit. (Liber II Maccabaeorum 11, 15)
Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)
Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. (Liber II Maccabaeorum 13, 6)
Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)
commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice: (Liber II Maccabaeorum 14, 9)
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. (Liber Proverbiorum 3, 6)
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Proverbiorum 31, 12)
et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 1, 13)
Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 11)