Mosaico decorativo

Trouvé 958 Résultats pour: Omnia

  • Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri. (Liber II Maccabaeorum 15, 30)

  • Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. (Liber Proverbiorum 3, 15)

  • Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)

  • Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam. (Liber Proverbiorum 13, 16)

  • Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)

  • Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. (Liber Proverbiorum 28, 5)

  • Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 1, 2)

  • Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. (Liber Ecclesiastes 1, 7)

  • Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. (Liber Ecclesiastes 3, 1)

  • Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. (Liber Ecclesiastes 3, 14)

  • Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, (Liber Ecclesiastes 3, 19)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina