Trouvé 541 Résultats pour: Omni
Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia. (Liber Ecclesiasticus 22, 6)
Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur. (Liber Ecclesiasticus 22, 20)
Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper. (Liber Ecclesiasticus 22, 23)
Et in omni terra steti: et in omni populo, (Liber Ecclesiasticus 24, 9)
et in omni gente primatum habui: (Liber Ecclesiasticus 24, 10)
divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. (Liber Ecclesiasticus 26, 4)
Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. (Liber Ecclesiasticus 26, 14)
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. (Liber Ecclesiasticus 29, 3)
Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. (Liber Ecclesiasticus 29, 15)
Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus. (Liber Ecclesiasticus 30, 15)
Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit. (Liber Ecclesiasticus 31, 15)