Trouvé 541 Résultats pour: Omni
et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa. (Liber I Maccabaeorum 10, 35)
Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quæ sunt eis in regno meo, libera habeant. (Liber I Maccabaeorum 10, 43)
Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum. (Liber I Maccabaeorum 12, 11)
Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis. (Liber I Maccabaeorum 13, 5)
et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem. (Liber I Maccabaeorum 13, 48)
Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris. (Liber I Maccabaeorum 14, 5)
Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista. (Liber I Maccabaeorum 14, 46)
solus præstans, solus justus et omnipotens et æternus, qui liberas Israël de omni malo ; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos: (Liber II Maccabaeorum 1, 25)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. (Liber II Maccabaeorum 2, 23)
Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, (Liber II Maccabaeorum 3, 1)
At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. (Liber II Maccabaeorum 3, 13)