Mosaico decorativo

Trouvé 1472 Résultats pour: Omnes

  • Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur. (Liber Proverbiorum 4, 26)

  • Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. (Liber Proverbiorum 5, 21)

  • Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum ; (Liber Proverbiorum 8, 8)

  • Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem. (Liber Proverbiorum 8, 36)

  • Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium. (Liber Proverbiorum 15, 15)

  • Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. (Liber Proverbiorum 16, 2)

  • Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. (Liber Proverbiorum 16, 11)

  • Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. (Liber Proverbiorum 20, 3)

  • Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. (Liber Proverbiorum 29, 12)

  • Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)

  • Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. (Liber Proverbiorum 31, 21)

  • Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. (Liber Ecclesiastes 1, 16)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina