Mosaico decorativo

Trouvé 1472 Résultats pour: Omnes

  • Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. (Liber Thobis 10, 7)

  • Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. (Liber Thobis 11, 16)

  • Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt. (Liber Thobis 11, 21)

  • Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 10)

  • Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum. (Liber Thobis 13, 12)

  • Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te. (Liber Thobis 13, 13)

  • Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui ædificaverint te. (Liber Thobis 13, 16)

  • Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. (Liber Thobis 13, 17)

  • Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. (Liber Thobis 13, 18)

  • Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur. (Liber Thobis 13, 22)

  • Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur : ibique revertentur omnes timentes Deum, (Liber Thobis 14, 7)

  • et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël. (Liber Thobis 14, 9)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina