Mosaico decorativo

Trouvé 1472 Résultats pour: Omnes

  • Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ. (Liber II Regum 10, 11)

  • duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10, 17)

  • Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat: sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. (Liber II Regum 10, 19)

  • Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. (Liber II Regum 11, 7)

  • Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas. (Liber II Regum 15, 16)

  • Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam. (Liber II Regum 18, 8)

  • ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas. (Liber II Regum 19, 24)

  • Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. (Liber II Regum 21, 24)

  • Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram. (Liber II Regum 22, 2)

  • Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. (Liber II Regum 23, 1)

  • Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini. (Liber II Regum 23, 2)

  • Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis. (Liber II Regum 23, 8)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina