Trouvé 1472 Résultats pour: Omnes
Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 35)
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 56)
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. (Evangelium secundum Marcum 1, 37)
Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? (Evangelium secundum Marcum 4, 13)
Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. (Evangelium secundum Marcum 5, 20)