Trouvé 475 Résultats pour: Omnem
Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. (Liber Ecclesiasticus 24, 6)
Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis: (Liber Ecclesiasticus 25, 18)
et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: (Liber Ecclesiasticus 25, 19)
et omnem obductum, et non obductum odientium: (Liber Ecclesiasticus 25, 20)
et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. (Liber Ecclesiasticus 25, 21)
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus. (Liber Ecclesiasticus 30, 7)
In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior. (Liber Ecclesiasticus 36, 20)
Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia. (Liber Ecclesiasticus 36, 23)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. (Liber Ecclesiasticus 36, 24)
Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile. (Liber Ecclesiasticus 37, 20)